- PRAESTES Jupiter
- PRAESTES Jupitermemoratur Capitolino, in vita Maximi, c. 5. Nato Maximo, carnem bubulam et quidem multam aqualia in cellam coram proiecisse fertur, quae augusto patebat impluvio: eam denique —— iterum sustulisse, et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse. Alias Praestites, dicti sunt Romanis Lares, qui curam hominum, locorum, urbium habere credebantur. Iidem et Genii, quorum singulos singulis hominibus antiquorum attribuit simplicitas. Mart. Capella. Specialis singulis mortalibus Genius admovetur, quem et Praestitem, quod praesit gerundis omnibus, vocaverunt. Alius etymon Ovid. suggerit,Causa tamen positi fuerat cognominis illis,Quod praestant oculis omnia tuta suisOptimum Plutarchus, cum illos sic, quasi προεςτώτας, vult dictos. Vide supra Domus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.